Latin
2.1.1 to 2.1.2
Augustine, De Trinitate 2.1.1-2
Not analysed yet
[1] Cum homines deum quaerunt et ad intellegentiam trinitatis pro captu infirmitatis humanae animum intendunt, experti difficultates laboriosas siue in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem siue in in ipsa multiplici et multimoda locutione litterarum sacrarum, ubi mihi non uidetur nisi atteri Adam ut Christi gratia glorificata dilucescat, cum ad aliquid certum discussa omni ambiguitate peruenerint facillime debent ignoscere errantibus in tanti peruestigatione secreti. Sed duo sunt quae in errore hominum difficillime tolerantur: praesumptio priusquam ueritas pateat, et cum iam patuerit praesumptae defensio falsitatis. A quibus duobus uitiis nimis inimicis inuentioni ueritatis et tractationi diuinorum sanctorumque librorum si me, ut precor et spero, deus defenderit atque muniuerit scuto bonae uoluntatis suae et gratia misericordiae suae, non ero segnis ad inquirendam substantiam dei siue per scripturam eius siue per creaturam. Quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda ut ipse quaeratur, ipse diligatur qui et illam inspirauit et istam creauit. Nec trepidus ero ad proferendam sententiam meam in qua magis amabo inspici a rectis quam timebo morderi a peruersis. Gratanter enim suscipit oculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas; dentem autem caninum uel euitat cautissima humilitas uel retundit solidissima ueritas. Magisque optabo a quolibet reprehendi quam siue ab errante siue ab adulante laudari; nullus enim reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est aut amicus. Si ergo inimicus insultat, ferendus est; amicus autem si errat, docendus; si docet, audiendus. Laudator uero et errans confirmat errorem, et adulans inlicit in errorem. Emendabit ergo me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. [I 2] Quamobrem quamquam firmissime teneamus de domino nostro Iesu Christo et per scripturas disseminatam et a doctis catholicis earundem scripturarum tractatoribus demonstratam tamquam canonicam regulam quomodo intellegatur dei filius et aequalis patri secundum dei formam in qua est et minor patre secundum serui formam quam accepit, in qua forma non solum patre sed etiam spiritu sancto, neque hoc tantum sed etiam se ipso minor inuentus est, non se ipso qui fuit sed se ipso qui est quia forma serui accepta formam dei non amisit, sicut scripturarum quae in superiore libro commemorauimus testimonia docuerunt; sunt tamen quaedam in diuinis eloquiis ita posita ut ambiguum sit ad quam potius regulam referantur, utrum ad eam qua intellegimus minorem filium in assumpta creatura, an ad eam qua intellegimus non quidem minorem esse filium sed aequalem patri, tamen ab illo hunc esse deum de deo, lumen de lumine. Filium quippe dicimus deum de deo; patrem autem deum tantum, non 'de deo.' Vnde manifestum est quod filius habeat alium de quo sit et cui filius sit; pater autem non filium de quo sit habeat sed tantum cui pater sit. Omnis enim filius de patre est quod est et patri filius est; nullus autem pater de filio est quod est sed filio pater est.