Latin
2.1.13 to 2.1.14
Augustine, De Trinitate 2.1.13-14
Not analysed yet
[10] Si ergo missus dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promptu est intellegere etiam de spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, siue cum super ipsum dominum corporali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae sicut ignis qui et insedit super unumquemque eorum. Haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret eius ipsa substantia qua et ipse inuisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus uisis hominum corda commota a temporali manifestatione uenientis ad occultam aeternitatem semper praesentis conuerterentur. [VI 11] Ideo autem nusquam scriptum est quod deus pater maior sit spiritu sancto, uel spiritus sanctus minor deo patre, quia non sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumptus est filius hominis in qua forma ipsius uerbi dei persona praesentaretur; non ut haberet uerbum dei sicut alii sancti sapientes, sed prae participibus suis; non utique quod amplius habebat uerbum ut esset quam ceteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum uerbum erat. Aliud est enim uerbum in carne, aliud uerbum caro; id est aliud est uerbum in homine, aliud uerbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait: Verbum caro factum est, sicut et illud: Et uidebit omnis caro salutare dei. Non enim sine anima uel sine mente, sed ita omnis caro ac si diceretur 'omnis homo.' Non ergo sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumpta est caro illa et humana illa forma est uirgine Maria.