# De Trinitate 2.1.23-25

Augustine, De Trinitate, 2.1.23 to 2.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/2.1.23

Quocirca ita se arbitrantur et ante incarnationem per se ipsum mortalem filium posse conuincere quia ipsa mutabilitas non inconuenienter mortalitas dicitur, secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus uel in aliquam alteram substantiam mutatur et uertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est ac fuit, secundum id quod destitit esse quod erat mortale deprehenditur. 'Quia itaque,' inquiunt, 'antequam natus esset filius dei de uirgine Maria, ipse apparuit patribus nostris non in una eademque specie sed multiformiter, aliter atque aliter, et uisibilis est per se ipsum quia nondum carne assumpta substantia eius conspicua mortalibus oculis fuit, et mortalis in quantum mutabilis. Ita et spiritus sanctus qui alias columba, alias ignis apparuit. Vnde non trinitati,' aiunt, 'sed singulariter et proprie patri tantummodo conuenit quod dictum est: Immortali, inuisibili, soli deo, et: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest.' [16] Omissis ergo istis qui nec animae substantiam inuisibilem nosse potuerunt, unde longe remotum ab eis erat ut nossent unius et solius dei, id est patris et filii et spiritus sancti, non solum inuisibilem uerum et incommutabilem permanere substantiam ac per hoc in uera et sincera immortalitate consistere; nos qui numquam apparuisse corporeis oculis deum nec patrem nec filium nec spiritum sanctum dicimus nisi per subiectam suae potestati corpoream creaturam, in pace catholica pacifico studio requiramus parati corrigi si fraterne ac recte reprehendimur, parati etiamsi ab inimico uera tamen dicente mordemur, utrum indiscrete deus apparuerit patribus nostris antequam Christus ueniret in carne, an aliqua ex trinitate persona, an singillatim quasi per uices. [X 17] Ac primum in eo quod in genesi scriptum est locutum deum cum homine quem de limo finxerat, si excepta figurata significatione ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur ista tractamus, in specie hominis uidetur deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat maxime illo quod scriptum est uocem dei audisse Adam deambulantis in paradiso ad uesperam et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, deoque dicenti: Adam, ubi es? respondisse: Audiui uocem tuam et abscondi me a facie tua quoniam nudus sum. Quomodo enim possit ad litteram intellegi talis dei deambulatio et conlocutio nisi in specie humana non uideo. Neque enim dici potest uocem solam factam ubi deambulasse dictus est deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse uisibilem cum et Adam dicat quod se absconderit a facie dei. Quis erat ergo ille? Vtrum pater an filius an spiritus sanctus? An omnino deus indiscrete ipsa trinitas in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam; sed ille uidetur loqui ad primum hominem qui dicebat: Fiat lux, et: Fiat firmamentum, et cetera per illos singulos dies, quem deum patrem solemus accipere dicentem ut fiat quidquid facere uoluit. Omnia enim per uerbum suum fecit, quod uerbum eius unicum filium eius secundum rectam fidei regulam nouimus. Si ergo deus pater locutus est ad primum hominem et ipse deambulabat in paradiso ad uesperam et ab eius facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat, cur non iam ipse intellegatur apparuisse Abrahae et Moysi et quibus uoluit quemadmodum uoluit per subiectam sibi commutabilem atque uisibilem creaturam, cum ipse in se ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque inuisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte scriptura transiret, et cum patrem dixisse narrasset: Fiat lux, et cetera quae per uerbum fecisse commemoratur, iam filium indicaret loqui ad primum hominem non aperte hoc explicans sed eis qui possent intellegendum intimans.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
