Latin
2.1.26 to 2.1.27
Augustine, De Trinitate 2.1.26-27
Not analysed yet
[18] Qui ergo habet uires quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare ut ei liquido appareat uel posse etiam patrem uel non posse nisi filium et spiritum sanctum per creaturam uisibilem humanis oculis apparere pergat in haec scrutanda, si potest, etiam uerbis enuntianda atque tractanda; res tamen quantum ad hoc scripturae testimonium attinet ubi deus cum homine locutus est, quantum existimo, occulta est quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis deum uidere non euidenter apparet, cum praesertim magna sit quaestio cuiusmodi oculi eis aperti fuerint quando uetitum cibum gustauerunt; hi enim antequam gustassent clausi erant. Illud tantum non temere dixerim si paradisum corporalem quendam locum illa scriptura insinuat, deambulare ibi deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas uoces factas quas audiret homo nec aliquam formam uideret dici potest; nec quia scriptum est: Abscondit se Adam a facie dei, continuo sequitur ut soleret eius faciem uidere. Quid si enim non quidem uidere ipse poterat sed uideri ipse metuebat ab eo cuius uocem audierat et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit deo: A facie tua abscondam me, nec ideo fateri cogimur eum solere cernere faciem dei corporeis oculis in qualibet forma uisibili, quamuis de facinore suo uocem interrogantis secumque loquentis audisset. Cuiusmodi autem loquela tunc deus exterioribus hominum auribus insonaret maxime ad primum hominem loquens, et inuenire difficile est et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae uoces et sonitus fiebant quibus quaedam sensibilis praesentia dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi personam dei patris non intellegam nescio quandoquidem persona eius ostenditur et in ea uoce cum Iesus in monte coram tribus discipulis praefulgens apparuit et in illa ubi super baptizatum columba descendit et in illa ubi ad patrem de sua glorificatione clamauit eique responsum est: Et clarificaui et iterum clarificabo; non quia fieri potuit uox sine opere filii et spiritus sancti (trinitas quippe inseparabiliter operatur), sed quia ea uox facta est quae solius personam patris ostenderet, sicut humanam illam formam ex uirgine Maria trinitas operata est sed solius filii persona est, uisibilem namque filii solius personam inuisibilis trinitas operata est. Nec nos aliquid prohibet illas uoces factas ad Adam non solum a trinitate factas intellegere sed etiam personam demonstrantes eiusdem trinitatis accipere. Ibi enim cogimur non nisi patris accipere ubi dictum est: Hic est filius meus dilectus; neque enim Iesus etiam spiritus sancti filius aut etiam suus filius credi aut intellegi potest. Et ubi sonuit: et clarificaui et iterum clarificabo, non nisi patris personam fatemur; responsio quippe est ad illam domini uocem qua dixerat: Pater, clarifica filium tuum, quod non potuit dicere nisi deo patri tantum non et spiritu sancto cuius non est filius. Hic autem ubi scriptum est: Et dixit dominus deus ad Adam, cur non ipsa trinitas intellegatur, nihil dici potest.