# De Trinitate 2.1.29-31

Augustine, De Trinitate, 2.1.29 to 2.1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/2.1.29

[XI 20] Non paruam neque transitoriam considerationem postulat iste scripturae locus. Si enim uir unus uisus fuisset, iam illi qui dicunt et priusquam de uirgine nasceretur per suam substantiam uisibilem filium, quid aliud quam ipsum esse clamarent? Quoniam 'De patre,' inquiunt, 'dictum est: Inuisibili soli deo.' Et tamen possem adhuc quaerere quomodo ante susceptam carnem habitu est inuentus ut homo, quandoquidem pedes ei loti sunt et humanis epulis epulatuus est. Quomodo istud fieri poterat cum adhuc in forma dei esset, non rapinam arbitratus esse aequalis deo? Numquid enim iam semetipsum exinanierat formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo, cum hoc quando fecerit per partum uirginis nouerimus? quomodo igitur antequam hoc fecisset ut uir unus apparuit Abrahae? An illa forma uera non erat? Possem ista quaerere si unus uir apparuisset Abrahae idemque dei filius crederetur. Cum uero tres uisi sunt nec quisquam in eis uel forma uel aetate uel potestate maior ceteris dictus est, cur non hic accipiamus uisibiliter insinuatam per creaturam uisibilem trinitatis aequalitatem atque in tribus personis unam eandemque substantiam? [21] Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eum dominum dei filium intellegendum, duos autem illos angelos eius quia cum tres uisi sunt, uni domino illic loquitur Abraham, sancta scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere quando paulo post duos angelos dicit uenisse ad Loth in quibus et ille uir iustus qui de Sodomorum incendio meruit liberati ad unum dominum loquitur. Sic enim sequitur scriptura dicens: Abiit autem dominus postquam cessauit loquens ad Abraham, et Abraham reuersus est ad locum suum. [XII] Venerunt autem duo angeli in Sodomis uespere. Hic attentius considerandum est quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham et eum dominum singulariter appelauit. 'Forte,' inquit aliquis, 'unum ex tribus agnoscebat dominum, alios autem duos angelos eius.' Quid sibi ergo uult quod consequenter dicit scriptura: Abiit autem dominus postquam cessauit loquens ad Abraham, et Abraham reuersus est ad locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodomis uespere? An forte ille unus abscesserat qui dominus cognoscebatur in tribus, et duos angelos qui cum illo erant ad consumendam Sodoma miserat? Ergo sequentia uideamus. Venerunt, inquit, duo angeli in Sodomis uespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum uidisset eos Loth, surrexit in obuiam illis et adorauit in faciem super terram et dixit: Ecce, domini, diuertite in domum pueri uestri. Hic manifestum est et duos angelos fuisse et in hospitium pluraliter inuitatos et honorifice appellatos dominos cum fortasse homines putarentur.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
