# De Trinitate 2.1.32-33

Augustine, De Trinitate, 2.1.32 to 2.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/2.1.32

[22] Sed rursus mouet quia nisi angeli dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram. Cur ergo tamquam tali humanitate indigentibus et hospitium praebetur et uictus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent; angeli ambo dicuntur; pluraliter inuitantur tamquam cum duobus pluraliter loquitur donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur scriptura et dicit: Et factum est postquam eduxerunt eos foras et dixerunt: Saluans salua animam tuam; ne respexeris retro neque stes in hac uniuersa regine; in montem uade et ibi saluaberis ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quoniam inuenit puer tuus ante te miseraicordiam? An et hic hoc: Dixit ad eos: Rogo, domine, si iam ille discesserat qui dominus erat et angelos miserat? Cur dicitur, Rogo, domine, et non, 'Rogo, domini'? Aut si unum ex eis uoluit appellare, cur ait scriptura: Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine quoniam inuenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intellegimus in plurali numero personas duas, cum autem idem duo tamquam unus conpellantur, unius substantiae unum dominum deum? Sed quas duas personas hic intellegimus? Patris et filii, an patris et spiritus sancti, an filii et spiritus sancti? Hoc forte congruentibus quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de filio et de spiritu sancto dicimus. Nam patrem missum nusquam scripturarum nobis occurrit. [XIII 23] Moyses autem quando ad populum Israhel ex Aegypto educendum missus est, sic ei dominum apparuisse scriptum est: Pascebat, inquit, oues Iethro soceri sui sacerdotis Madian, et egit oues in desertum et uenit in montem dei Choreb. Apparuit autem illi angelus domini in flamma ignis de rubo. Et uidit quia in rubo arderet ignis, rubus uero non comburebatur. Et ait Moyses: Ibo et uidebo uisum istud quod tam magnum uidi. quoniam non comburitur rubus. Cum ergo uidit dominus quia uenit uidere, clamauit eum dominus de rubo dicens: Ego sum deus patris tui, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Et hic primo angelus domini dictus est deinde deus.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
