Latin
2.1.35 to 2.1.37
Augustine, De Trinitate 2.1.35-37
Not analysed yet
Si autem in usum rei praesentis assumpta creatura est quae humanis et oculis appareret et auribus insonaret et appellaretur et angelus domini et dominus et deus, non potest hic deus pater intellegi, sed aut filius aut spiritus sanctus, quamquam spiritum sanctum alicubi angelum dictum non recolam. Sed ex opere possit intellegi; dictum enim de illo est: Quae uentura sunt annuntiabit uobis, et utique angelus graece, latine nuntius interpretatur. De domino autem Iesu Christo euidentissime legimus apud prophetam quod magni consilii angelus dictus sit, cum et spiritus sanctus et dei filius sit deus et dominus angelorum. [XIV 24] Item in exitu de Aegypto filiorum Israhel scriptum est: Deus autem praeibat illos, die quidem in columna nubis et ostendebat illis uiam, nocte autem in columna ignis; et non deficiebat columna nubis die et columna ignis nocte ante populum. Quis et hic dubitet per subiectam creaturam eandemque corpoream non per suam substantiam deum oculis apparuisse mortalium? Sed utrum patrem an filium an spiritum sanctum an ipsam trinitatem unum deum similiter non apparet. Nec ibi hoc distinguitur, quantum existimo, ubi scriptum est: Et maiestas domini apparuit in nube, et locutus est dominus ad Moysen dicens: Exaudiui murmur filiorum Israhel, et cetera. [XV 25] Iam uero de nubibus et uocibus et fulguribus et tuba et fumo in monte Sina cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset deus in eum in igne, et ascendebat fumus tamquam fumus fornacis. Et mente confusus est omnis populus uehementer; fiebant autem uoces tubae prodeuntes fortiter ualde. Moyses loquebatur et deus respondebat ei uoce. Et paulo post data lege in decem praeceptis consequenter dicitur: Et omnis populus uidebat uoces et lampadas et uoces tubae et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe. Moyses autem intrauit in nebulam ubi erat deus, et dixit dominus ad Moysen, et cetera.