# De Trinitate 2.1.42-44

Augustine, De Trinitate, 2.1.42 to 2.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/2.1.42

Nouerat uitque quod corporaliter uidebat, et ueram uisionem dei spiritaliter requirebat. Locutio quippe illa quae fiebat in uocibus sic modificabatur tamquam esset amici loquentis ad amicum. Sed deum patrem quis corporeis oculis uidet? Et quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum per quod facta sunt omnia, quis corporeis oculis uidet? Et spiritum sapientiae quis corporeis oculis uidet? Quid est autem: Ostende mihi temetipsum manifeste ut uideam te, nisi ostende mihi substantiam tuam? Hoc autem si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti qui putant per ea quae supra gesta uel dicta sunt substantiam dei oculis eius fuisse conspicuam; cum uero hic apertissime demonstretur nec desideranti hoc fuisse concessum, quis audeat dicere per similes formas quae huic quoque uisibiliter apparuerant non creaturam deo seruientem sed hoc ipsum quod deus est cuiusquam oculis apparuisse mortalium? [28] Et hic quidem quod postea dominus dicit ad Moysen: Non poteris uidere faciem meam et uiuere; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet. Et ait dominus: Ecce locus penes me, et stabis super petram statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in spelunca petrae. Et tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non apparebit tibi. [XVII] Non incongruenter ex persona domini nostri Iesu Christi praefiguratum solet intellegi ut posteriora eius accipiantur caro eius in qua de uirgine natus est et mortuus et resurrexit, siue propter postremitatem mortalitatis posteriora dicta sint, siue quod eam prope in fine saeculi, hoc est posterius, suscipere dignatus est. Facies autem eius illa dei forma in qua non rapinam arbitratus esse aequalis deo patri, quod nemo utique potest uidere et uiuere; siue quia post hanc uitam in qua peregrinamur a domino et ubi corpus quod corrumpitur aggrauat animam, uidebimus facie ad faciem sicut dicit apostolus. De hac enim uita in psalmis dicitur: Verumtamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens, et iterum: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. In qua uita etiam secundum Iohannem nondum apparuit quod erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est; quod utique post hanc uitam intellegi uoluit cum mortis debitum soluerimus et resurrectionis promissum receperimus  siue quod etiam nunc in quantum dei sapientiam per quam facta sunt omnia spiritaliter intellegimus, in tantum carnalibus affectibus morimur ut mortuum nobis hunc mundum deputantes nos quoque ipsi huic mundo moriamur et dicamus quod ait apostolus: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo. De hac enim morte item dicit: Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc uelut uiuentes de hoc mundo decernitis?  Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est ipsam manifestationem sapientiae dei, uidere et uiuere.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
