# De Trinitate 2.1.45-46

Augustine, De Trinitate, 2.1.45 to 2.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/2.1.45

Ipsa est enim species cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; ad quam contemplandam etiam proximum quantum potest aedificat qui diligit et proximum sicut se ipsum, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset propter dilectionem dei qua praecipue flagrabat: Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste ut sim inueniens gratiam ante te, continuo propter dilectionem etiam proximi subiecit atque ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem et tanto mundiorem quanto ad spiritalia resurgentem, tanto autem ad spiritalia resurgentem quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a domino et per fidem ambulamus non per speciem, posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem uidere debemus, id est in solido fidei fundamento stantes quod significat petra, et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet ecclesia de qua dictum est: Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Tanto enim certius diligimus quam uidere desideramus faciem Christi quanto in posterioribus eius agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus. [29] Sed in ipsa carne fides resurrectionis eius saluos facit atque iustificat. Si enim credideris, inquit, in corde tuo quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris; et iterum: Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis domini est. Nam mortuam esse illam carnem in cruce passionis etiam inimici eius credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos credentes tamquam de petrae soliditate contuemur, unde certa spe adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri quia hoc in membris Christi speramus quae nos ipsi sumus quod perfectum esse in ipso tamquam in capite nostro fidei sanitate cognoscimus. Inde non uult nisi cum transierit uideri posteriora sua ut in eius resurrectionem credatur. Pascha enim hebraeum uerbum dicitur quod transitum interpretamur. Vnde et Iohannes euangelista dicit: Ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia uenit eius hora ut transeat de hoc mundo ad patrem.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
