# De Trinitate 3.1.10-12

Augustine, De Trinitate, 3.1.10 to 3.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/3.1.10

Iam uero si in labore officioso et pio adhibuisset ille sapiens ministros conlaborantes secum in opere bono, nec tamen eadem uoluntate deo seruientes sed ad carnalium cupiditatum suarum mercedem peruenire cupientes uel incommoda carnalia deuitantes; adhibuisset etiam iumenta si hoc exigeret illius operis implendi procuratio, quae utique iumenta irrationalia essent animantia nec ideo mouerent membra sub sarcinis quod aliquid de illo bono opere cogitarent sed naturali appetitu suae uoluptatis et deuitatione molestiae; postremo adhibuisset ipsa etiam corpora omni sensu carentia quae illi operi essent necessaria, frumentum scilicet, uinum, oleum, uestem, nummum, codicem, et si qua huiusmodi. In his certe omnibus in illo opere uersantibus corporibus siue animatis siue inanimis quaecumque mouerentur, attererentur, repararentur, exterminarentur, reformarentur, alio atque alio modo locis et temporibus affecta mutarentur  num alia esset istorum omnium uisibilium et mutabilium factorum causa nisi illa inuisibilis et incommutabilis uoluntas dei per animam iustam sicut sedem sapientiae cunctis utens et malis et irrationalibus animis et postremo corporibus, siue quae illis inspirarentur et animarentur siue omni sensu carentibus, cum primitus uteretur ipsa bona anima et sancta quam sibi ad pium et religiosum obsequium subdidisset? [9] Quod ergo de uno sapiente quamuis adhuc corpus mortale gestante, quamuis ex parte uidente, posuimus exempli gratia, hoc de aliqua domo ubi aliquorum talium societas est, hoc de ciuitate uel etiam de orbe terrarum licet cogitare si penes sapientes sancteque ac perfecte deo subditos sit principatus et regimen rerum humanarum. [IV] Sed hoc qui nondum est (oportet enim nos in hac peregrinatione prius mortaliter exerceri et per uires mansuetudinis et patientiae in flagellis erudiri), illa ipsam supernam atque caelestem unde peregrinamur patriam cogitemus. Illic enim dei uoluntas qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem ardentem, in spiritibus summa pace atque amicitia copulatis et in unam uoluntatem quodam spiritali caritatis igne conflatis tamquam in excelsa et sancta et secreta sede praesidens uelut in domo sua et in templo suo. Inde se quibusdam ordinatissimis creaturae motibus primo spiritalibus deinde corporalibus per cuncta diffundit et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiae suae, siue incorporeis siue corporeis rebus, siue rationalibus siue irrationalibus spiritibus, siue bonis per eius gratiam siue malis per propriam uoluntatem.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
