Latin
3.1.13 to 3.1.14
Augustine, De Trinitate 3.1.13-14
Not analysed yet
Sed quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora spiritum uitae, et spiritus uitae irrationalis per spiritum uitae rationalem, et spiritus uitae rationalis desertor atque peccator per spiritum uitae rationalem pium et iustum, et ille per ipsum deum, ac sic uniuersa creatura per creatorem suum ex quo et per quem et in quo etiam condita atque instituta est; ac per hoc uoluntas dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim fit uisibiliter et sensibiliter quod non de interiore inuisibili atque intellegibili aula summi imperatoris aut iubeatur aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica. [10] Si ergo apostolus Paulus quamuis adhuc portaret sarcinam corporis quod corrumpitur et aggrauat animam, quamuis adhuc ex parte atque in aenigmate uideret, optans dissolui et esse cum Christo et in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui, potuit tamen significando praedicare dominum Iesum Christum, aliter per linguam suam, aliter per epistulam, aliter per sacramentum corporis et sanguinis eius; nec linguam quippe eius nec membranas et atramentum nec significantes sonos lingua editos nec signa litterarum conscripta pelliculis corpus Christi et sanguinem dicimus, sed illud tantum quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum rite sumimus ad salutem spiritalem in memoriam pro nobis dominicae passionis, quod cum per manus hominum ad illam uisibilem speciem perducatur non sanctificatur ut sit tam magnum sacramentum nisi operante inuisibiliter spiritu dei, cum haec omnia quae per corporales motus in illo opere fiunt deus operetur mouens primitus inuisibilia ministrorum siue animas hominum siue occultorum spirituum sibi subditas seruitutes; quid mirum si etiam in creatura caeli et terrae, maris et aeris, facit deus quae uult sensibilia atque uisibilia ad se ipsum in eis sicut oportere ipse nouit significandum et demonstrandum, non ipsa sua qua est apparente substantia quae omnino incommutabiliis est omnibusque spiritibus quos creauit interius secretiusque sublimior?