# De Trinitate 3.1.27-28

Augustine, De Trinitate, 3.1.27 to 3.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/3.1.27

[18] Sed non est creator nisi qui principaliter ista format, nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera et ipse est unus creator deus ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli si permitterentur ideo non possint quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum, quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: Digitus dei est hoc. Quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo uero impossibile nisi per illud dominum dei quod apostolus commemorat dicens: Alii diudicatio spirituum. Nouimus enim hominem posse ambulare et neque hoc posse si non permittatur, uolare autem non posse etiamsi permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam uero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint. [19] Exceptis igitur illis quae usitatissimo transcursu temporum in rerum naturae ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diuersitates, nebulae et nubes, niues et pluuiae, fulgura et tonitrua, fulmina et grandines, uenti et ignes, frigus et aestus, et omnia talia; exceptis etiam illis quae in eodem ordine rara sunt, sicut defectus luminum et species inusitatae siderum et monstra et terrae motus et similia; exceptis ergo istis omnibus quorum quidem prima et summa causa non est nisi uoluntas dei  unde et in psalmo cum quaedam huius generis commemorata essent: ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, ne quis ea uel fortuitu, uel causis tantummodo corporalibus uel etiam spiritalibus tamen praeter uoluntatem dei exsistentibus agi crederet, continuo subiecit: Quae faciunt uerbum eius.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
