# De Trinitate 3.1.40

Augustine, De Trinitate, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/3.1.40

Quid ad haec respondetur? An dicturi sunt deum iussisse ut occideretur Isaac et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem aduersum dei praeceptum qui iusserat ut occidret obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abiciendus hic sensus est. Sed neque huic tam grosso et abiecto ullum locum esse scriptura permittit continuo subiungens: Nunc enim cognoui quia times deum tu et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Quid est, propter me, nisi propter eum qui occidi iusserat? Idem igitur deus Abrahae qui angelus, an potius per angelum deus? Accipe sequentia; certe iam hic angelus manifestissime expressus est. Attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham oculis suis uidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sebech cornibus; et abiit Abraham et accepit arietem et obtulit eum holocaustum pro Isaac filio suo. Et congnominauit Abraham nomen loci illius: dominus uidit, ut dicant hodie quod in monte dominus uisus est. Sicut paulo ante quod dixit deus per angelum: Nunc enim cognoui quia times deum, non tunc deus cognouisse intellegendus est sed egisse ut per deum ipse Abraham cognosceret quantas haberet uires cordis ad obediendum deo usque ad immolationem unici filii, illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit, ut ideo cognouisse diceretur quia ipsum Abraham cognoscere fecerat quem poterat latere fidei suae firmitas nisi tali experimento probaretur; ita et hic cognominauit Abraham nomen loci illius: dominus uidit, id est quod uideri se fecit. Nam continuo secutus ait: Vt dicant hodie quod in monte dominus uisus est. Ecce idem angelus dominus dicit. Quare nisi quia per angelum dominus? Iam uero in eo quod sequitur prophetice omnino angelus loquitur et prorsus aperit quod per angelum deus loquatur. Et uocauit, inquit, angelus domini Abraham iterum de caelo dicens: Per me iuraui, dicit dominus, propter quod fecisti hoc uerbum et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, et cetera. Haec certe uerba ut dicat ille per quem loquitur dominus, Haec dicit dominus, etiam prophetae solent habere. An filius dei de patre ait: Dicit dominus, et ipse est ille angelus patris? Quid ergo de illis tribus uiris, nonne respiciunt quomodo urgeantur qui uisi sunt Abrahae cum praedictum esset: Visus est ei dominus? An quia uiri dicti sunt non erant angeli? Danielem legant dicentem: Et ecce uir Gabriel.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
