# De Trinitate 3.1.6-7

Augustine, De Trinitate, 3.1.6 to 3.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/3.1.6

[6] Illud nunc uidendum est utrum angeli tunc agebat et illas corporum species apparentes oculis hominum et illas uoces auribus insonantes cum ipsa sensibilis creatura ad nutum seruiens conditoris in quod opus erat pro tempore uertebatur sicut in libro sapientiae scriptum est: Creatura enim tibi factori deseruiens extenditur in tormentum aduersus iniustos, et lenior fit ad benefaciendum his qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae deseruiebat ad uoluntatem horum quia te desiderabant. Peruenit enim potentia uoluntatis dei per creaturam spiritalem usque ad effectus uisibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Vbi enim non operatur quod uult dei omnipotentis sapientia quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? [II 7] Sed alius est ordo naturalis in conuersione et mutabilitate corporum qui quamuis etiam ipse ad nutum dei seruiat perseuerantia tamen consuetudinis amisit admirationem, sicuti sunt quae uel breuissimis uel certe non longis interuallis temporum caelo, terra, marique mutantur siue nascentibus siue occidentibus rebus siue alias alter atque aliter apparentibus; alia uero quamuis ex ipso ordine uenientia tamen propter longiora interualla temporum minus usitata, quae licet multi stupeant ab inquisitoribus huius saeculi comprehensa sunt et progressu generationum quo saepius repetita et a pluribus cognita eo minus mira sunt, sicuti sunt defectus luminarium et raro exsistentes quaedam species siderum et terrae motus et monstrosi partus animantium et quaeque similia, quorum nihil fit nisi dei uoluntate sed plerisque non apparet. Itaque licuit uanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere uel ueris sed proximis, cum omnino uidere non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est uoluntatem dei, uel falsis et ne ab ipsa quidem peruestigatione corporalium rerum atque motionum sed a sua suspicione et errore prolatis.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
