# De Trinitate 3.1.8-9

Augustine, De Trinitate, 3.1.8 to 3.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/3.1.8

[8] Dicam si potero quiddam exempli gratia quo haec apertiora sint. Est certe in corpore humano quaedam moles carnis et formae species et ordo distinctioque membrorum et temperatio ualetudinis. Hoc corpus inspirata anima regit eademque rationalis, et ideo quamuis mutabilis tamen quae possit illius incommutabilis sapientiae particeps esse ut sit participatio eius in idipsum, sicut in psalmo scriptum est de omnibus sanctis ex quibus tamquam lapidibus uiuis aedificatur illa Hierusalem mater nostra aeterna in caelis. Ita enim canitur: Hierusalem quae aedificatur ut ciuitas, cuius participatio eius in idipsum. Idipsum quippe hoc loco illud summum et incommutabile bonum intellegitur quod deus est atque sapientia uoluntasque ipsius, cui cantatur alio loco: mutabis ea et mutabuntur; ut autem idem ipse es. [III] Constituamus ergo animo talem sapientem cuius anima rationalis iam sit particeps incommutabilis aeternaeque ueritatis quam de omnibus suis actionibus consulat, nec aliquid omnino faciat quod non in ea cognouerit esse faciendum ut ei subditus eique obtemperans recte faciat. Iste si consulta summa ratione diuinae iustitiae quam in secreto audiret aure cordis sui eaque sibi iubente in aliquo officio misericordiae corpus labore fatigaret aegritudinemque contraheret, consultisque medicis ab alio diceretur causam morbi esse corporis siccitatem, ab alio autem humoris immoderationem; unus eorum ueram causam diceret, alter erraret, uterque tamen de proximis causis, id est corporalibus pronuntiaret. At si illius siccitatis causa quaereretur et inueniretur uoluntarius labor, iam uentum esset ad superiorem causam quae ab anima proficisceretur ad afficiendum corpus quod regit; sed nec ipsa prima esset. Illa enim procul dubio superior erat in ipsa incommutabili sapientia cui hominis sapientis anima in caritate seruiens et ineffabiliter iubenti obediens uoluntarium laborem susceperat. Ita non nisi dei uoluntas causa prima illius aegritudinis ueracissime reperiretur.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
