# De Trinitate 4.1.16-17

Augustine, De Trinitate, 4.1.16 to 4.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/4.1.16

[V 9] Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intellegitur. Dixerunt enim: Quadraginta et sex annis aedificatum templum, et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex. Qui numerus dierum complet nouem menses et sex dies qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur sicut a maioribus traditum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. Octauo enim kalendas apriles conceptus creditur quo et passus; ita monumento nouo quo sepultus est ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea congruit uterus uirginis quo conceptus est ubi nullus eminatus est mortalium. Natus autem traditur octauo kalendas ianuarias; ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. Quo numero annorum templum aedificatum est quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est quod mortis passione destructum triduo resuscitauit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui sicut euidentissimo et robustissimo euangelii testimonio declaratur {quo ait: Sicut fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus}. [VI 10] Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse scriptura testis est; sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies uero tertius a parte prima et ipse totus; medius autem inter eos, id est secundus dies, absolute totus uiginti quattuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis. Crucifixus est enim primo iudaeorum uocibus hora tertia cum esset dies sexta sabbati; deinde in ipsa cruce suspensus hora sexta et spiritum tradidit hora nona; sepultus est autem cum iam sero factum esset sicut sese habent uerba euangelii, quod intellegitur in fine diei. Vndelibet ergo incipias etiam si alia ratio reddi potest quomodo non sit contra euangelium Iohannis ut hora tertia ligno suspensus intellegatur, totum diem primum non comprehendis. Ergo a parte extrema totus computabitur sicut tertius a parte prima. Nox enim usque ad diluculum quo domini resurrectio declarata est ad tertium pertinet diem quia deus qui dixit de tenebris lumen clarescere ut per gratiam noui testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, insinuat nobis quodam modo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem ita isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Ab hora ergo mortis usque ad diluculum resurrectionis horae quadraginta ut et ipsa nona connumeretur, cui numero congruit etiam uita eius super terram post resurrectionem in quadraginta diebus.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
