# De Trinitate 4.1.20-21

Augustine, De Trinitate, 4.1.20 to 4.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/4.1.20

[VIII 12] Sic ipse filius dei, uerbum dei et idem ipse mediator dei et hominum filius hominis, aequalis patri per diuinitatis unitatem et particeps noster per humanitatis susceptionem, patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat nec tamen tacens quod deus cum patre unum erat et inter cetera ita loquitur: Non pro his autem rogo, inquit, tantum sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me ut omnes unum sint sicut tu pater in me et ego in te, ut ei ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi illis ut sint unum sicut et nos unum sumus. [IX] Non dixit: 'Ego et ipsi unum,' quamuis per id quod ecclesiae caput est et corpus eius ecclesia posset dicere: 'Ego et ipsi' non unum sed 'unus,' quia caput et corpus unus est Christus. Sed diuinitatem suam consubstantialem patri ostendens (propter quod et alio loco dicit: Ego et pater unum sumus), in suo genere, hoc est in eiusdem naturae consubstantiali parilitate, uult esse suos unum sed in ipso quia in se ipsis non possent dissociati ab inuicem per diuersas uoluntates et cupiditates et immunditiam peccatorum; unde mundantur per mediatorem ut sint in illo unum non tantum per eandem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales angelis fiunt sed etiam per eandem in eandem beatitudinem conspirantem concordissimam uoluntatem in unum spiritum quodam modo caritatis igne conflatam. Ad hoc enim ualet quod ait: Vt sint unum sicut et nos unum sumus, ut quemadmodum pater et filius non tantum aequalitate substantiae sed etiam uoluntate unum sunt, ita et hi inter quos et deum mediator est filius non tantum per id quod eiusdem naturae sunt sed etiam per eandem dilectionis societatem unum sint. Deinde idipsum quod mediator est per quem reconciliamur deo sic indicat: Ego, inquit, in eis et tu in me ut sint consummati in unum.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
