Latin
4.1.22 to 4.1.23
Augustine, De Trinitate 4.1.22-23
Not analysed yet
[X 13] Haec est uera pax et cum creatore nostro nobis firma conexio purgatis et reconciliatis per mediatorem uitae sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad uitam; quia sicut ille elatus cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit credentem. Quia enim non peruenerat diabolus quo ipse perduxerat (mortem quippe spiritus in impietate gestabat sed mortem carnis non subierat quia nec indumentum susceperat), magnus homini uidebatur princeps in legionibus daemonum per quos fallaciarum regnum exercet. Sic hominem per elationis typhum potentiae quam iustitiae cupidiorem aut per falsam philosophiam magis inflans aut per sacra sacrilega inretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas inlusasque praecipitans, subditum tenet pollicens etiam purgationem animae per eas quas *teletas appellant transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii. [XI 14] Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus aggrauatae etiam melioris affectus. Si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent ut hi qui numquam talia uiderunt narrata uix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari quibus uigilantes dormientesue decipiat uel furentes exagitet? Sed sicut fieri potest ut homo uita ac moribus melior spectet nequissimos homines uel in fune ambulantes uel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes nec ullo modo talia facere concupiscat nec eos propterea sibi praeponendos existimet, sic anima fidelis et pia non solum si uideat, uerum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sit praesertim in societate sanctorum qui per uirtutem dei cui cunta subiecta sunt et minime fallacia et multo maiora fecerunt siue homines siue angeli boni.