# De Trinitate 4.1.30-33

Augustine, De Trinitate, 4.1.30 to 4.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/4.1.30

[19] Non intellegunt ne ipsos quidem superbissimos spiritus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse nisi uni uero deo pro quo coli uolunt uerum sacrificium deberetur. [XIV] Neque id posse rite offerri nisi per sacerdotem sanctum et iustum nec nisi ab eis accipiatur quod offertur pro quibus offertur atque id sine uitio sit ut pro uitiosis mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt qui pro se offerri sacrificium deo uolunt. Quis ergo tam iustus et sanctus sacerdos quam unicus dei filius non qui opus haberet per sacrificium sua purgare peccata nec originalia nec ex humana uita quae adduntur? Et quid tam congruenter ab hominibus sumeretur quod pro eis offerretur quam humana caro? Et quid tam aptum huic immolationi quam caro mortalis? Et quid tam mundum pro mundandis uitiis mortalium quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero et ex utero uirginali? Et quid tam grate offerri et suscipi posset quam caro sacrificii nostri corpus effectum sacerdotis nostri? Vt quoniam quattuor considerantur in omni sacrificio: cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus uerusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos deo unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat et quod offerebat. [XV 20] Sunt autem quidam qui se putant ad contemplandum deum et inhaerendum deo uirtute propria posse purgari, quos ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim uitium est cui magis diuina lege resistitur et in quod maius accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus ad ima mediator, ad summa interclusor, nisi occulte insidians alia uia deuitetur, aut per populum deficientem quod interpretatur Amalech aperte saeuiens et ad terram promissionis repugnando transitum negans per crucem domini quae Moysi manibus extentis est praefigurata superetur. Hinc enim sibi purgationem isti uirtute propria pollicentur quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis ueritatis quantulacumque ex parte contingere, quod christianos multos ex fide interim sola uiuentes nondum potuisse derident. Sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum conscendere de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto interuallo non eam uidere in illo ligno ad eam uenienti quo dedignatur ille portari?

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
