# De Trinitate 4.1.34-35

Augustine, De Trinitate, 4.1.34 to 4.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/4.1.34

[XVI 21] Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt sibique potius etiam de his rebus credi uolunt, quasi uero quia praecelsam incommutabilemque substantiam per illa quae facta sunt intellegere potuerunt, propterea de conuersione rerum mutabilium aut de contexto saeculorum ordine consulendi sunt. Numquid enim quia uerissime disputant et documentis certissimis persuadent aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere uel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quae semina singulorum in exordiis, qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per aetates, per occasus, qui motus in appetendis quae secundum naturam sunt fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia non per illam incommutabilem sapientiam sed per locorum ac temporum historiam quaesierunt et ab aliis experta atque conscripta crediderunt? Quo minus mirandum est nullo modo eos potuisse prolixirorum saeculorum seriem uestigare et quandam metam huius excursus quo tamquam fluuio genus decurrit humanum atque inde conuersionem ad suum cuique debitum terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi ceteris meliores in illis summis aeternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt; alioquin non eiusdem generis praeterita quae potuerunt historici inquirerent sed potius et futura praenoscerent. Quod qui potuerunt ab eis uates, a nostris prophetae appellati sunt, [XVII 22] quamquam et prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris eorum. Sed plurimum interest utrum experimento praeteritorum futura coniciantur, sicut medici multa praeuidendo etiam litteris mandauerunt quae ipsi experta notauerant, sicut denique agricolae uel etiam nautae multa praenuntiant; talia enim si ex longis interuallis temporum fiant diuinationes putantur; an uero iam uentura praecesserint et longe uisa uenientia nuntientur pro acuto sensu uidentium, quod cum faciunt aeriae potestates diuinare creduntur, tamquam si quisquam de montis uertice aliquem longe uideat uenientem et proxime in campo habitantibus ante nuntiet; an ab angelis sanctis quibus ea deus per uerbum sapientiamque suam indicat ubi et futura et praeterita stant uel quibusdam praenuntientur hominibus uel ab eis audita rursus ad alios homines transmittantur; an ipsorum hominum quorundam mentes in tantum euehantur spiritu sancto ut non per angelos sed per se ipsas futurorum instantes causas in ipsa summa rerum arce conspiciant. Audiunt enim ista et aeriae potestates siue angelis ea nuntiantibus siue hominibus, et tantum audiunt quantum opus esse ille iudicat cui subiecta sunt omnia. Multa etiam praedicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium, sicut Caiphas nesciuit quid dixit sed cum esset pontifex prophetauit.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
