# De Trinitate 4.1.5

Augustine, De Trinitate, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/4.1.5

[3] Quia igitur unum est uerbum dei per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis ueritas ubi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul, non solum quae nunc sunt in hac uniuersa creatura, uerum etiam quae fuerunt et quae futura sunt; ibi autem nec fuerunt nec futura sunt sed tantummodo sunt; et omnia uita sunt et omnia unum sunt et magis unum est et una est uita. Sic enim omnia per ipsum facta sunt ut quidquid factum est in his, in illo uita sit; et facta non sit quia in principio non factum est uerbum, sed erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, et omnia per ipsum facta sunt; nec per ipsum omnia facta essent nisi ipsum esset ante omnia factumque non esset. In his autem quae per ipsum facta sunt etiam corpus quod uita non est per ipsum non fieret nisi in illo antequam fieret uita esset. Quod enim factum est in illo iam uita erat, et non qualiscumque uita; nam et anima uita est corporis, sed et haec facta est quia mutabilis est, et per quid facta est nisi per dei uerbum incommutabile? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod ergo factum est iam in illo uita erat, et non qualiscumque uita, sed uita erat lux hominum, lux utique rationalium mentium per quas homines a pecoribus differunt et ideo sunt homines. Non ergo lux corporea quae lux est carnium siue de caelo fulgeat siue terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium sed etiam belluinarum et usque ad minutissimos quosque uermiculos; omnia enim haec uident istam lucem. At illa uita lux hominum erat nec longe posita ab unoquoque nostrum; in illa enim uiuimus et mouemur et sumus.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
