Latin
4.1.52 to 4.1.53
Augustine, De Trinitate 4.1.52-53
Not analysed yet
[32] Nunc autem non ideo minorum filium quia missus est a patre, nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius sufficienter quantum arbitror demonstratum est. Siue enim propter uisibilem creaturam siue potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem uel imparilitatem uel dissimilitudinem substantiae in scripturis haec posita intelleguntur, quia etiam si uoluisset deus pater per subiectam creaturam uisibiliter apparere, absurdissime tamen aut a filio quem genuit aut ab spiritu sancto qui de illo procedit missus diceretur. Iste igitur sit huius uoluminis modus; deinceps in ceteris adiuuante domino illa haereticorum uersutissima argumenta qualia sint et quemadmodum redarguantur uidebimus. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page