# De Trinitate 5.1.3-5

Augustine, De Trinitate, 5.1.3 to 5.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/5.1.3

[II 3] Est tamen sine dubitatione substantia uel si melius hoc appellatur essentia, quam graeci *ousian uocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia et ab eo quod est scire dicta est scientia, ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo: Ego sum qui sum, et: Dices filiis Israhel: Qui est misit me ad uos? Sed aliae quae dicuntur essentiae siue substantiae capiunt accidentias quibus in eis fiat uel magna uel quantacumque mutatio; deo autem aliquid eiusmodi accidere non potest. Et ideo sola est incommutabilis substantia uel essentia quae deus est, cui profecto ipsum esse unde essentia nominata est maxime ac uerissime competit. Quod enim mutatur non seruat ipsum esse, et quod mutari potest etiamsi non mutetur potest quod fuerat non esse, ac per hoc illud solum quod non tantum non mutatur uerum etiam mutari omnino non potest sine scrupulo occurrit quod uerissime dicatur esse. [III 4] Quamobrem ut iam etiam de his quae nec dicuntur ut cogitantur nec cogitantur ut sunt respondere incipiamus fidei nostrae aduersariis, inter multa quae arriani aduersus catholicam fidem solent disputare hoc sibi maxime callidissmum machinamentum proponere uidentur cum dicunt: 'Quidquid de deo dicitur uel intellegitur non secundum accidens sed secundum substantiam dicitur. Quapropter ingenitum esse patri secundum substantiam est, et genitum esse filio secundum substantiam est. Diuersum est autem ingenitum esse et genitum esse; diuersa est ergo substantia patris et filii.' Quibus respondemus: Si quidquid de deo dicitur secundum substantiam dicitur, ergo quod dictum est: Ego et pater unum sumus, secundum substantiam dictum est. Vna est igitur substantia patris et filii. Aut si hoc non secundum substantiam dictum est, dicitur ergo aliquid de deo non secundum substantiam, et ideo iam non cogimur secundum substantiam intellegere ingenitum et genitum. Item dictum est de filio: Non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Quaerimus secundum quid aequalis. Si enim non secundum substantiam dicitur aequalis, admittunt ut dicatur aliquid de deo non secundum substantiam; admittant ergo non secundum substantiam dici ingenitum et genitum. Quod si propterea non admittunt quia omnia de deo secundum substantiam dici uolunt, secundum substantiam filius aequalis est patri.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
