# De Trinitate 6.1.12-14

Augustine, De Trinitate, 6.1.12 to 6.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/6.1.12

[VII] Deus uero multipliciter quidem dicitur magnus, bonus, sapiens, beatus, uerus, et quidquid aliud non indigne dici uidetur; sed eadem magnitudo eius est quae sapientia (non enim mole magnus est sed uirtute), et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo, et eadem ueritas quae illa omnia; et non est ibi aliud beatum esse et aliud magnum aut sapientem aut uerum aut bonum esse aut omnino ipsum esse. [9] Nec quoniam trinitas est ideo triplex putandus est; alioquin minor erit pater solus aut filius solus quam simul pater et filius  quamquam non inuenitur quomodo dici possit aut pater solus aut filius solus cum semper atque inseparabiliter et ille cum filio sit et ille cum patre, non ut ambo sint pater aut ambo filius, sed quia semper in inuicem neuter solus. Quia uero dicimus et deum solum ipsam trinitatem, quamuis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus quod deus est quia non et illi cum illo deus sunt, ita solum patrem dicimus patrem non quia separatur a filio sed quia non simul ambo pater est. [VIII] Cum itaque tantus est solus pater uel solus filius uel solus spiritus sanctus quantus est simul pater et filius et spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est. Corpora quippe adiunctione sua crescunt. Quamuis enim qui adhaeret uxori suae unum corpus sit, maius tamen corpus fit quam si solius uiri esset aut solius uxoris. In rebus autem spiritalibus cum minor maiori adhaeret sicut creatura creatori, illa fit maior quam erat, non ille. In his enim quae non mole magna sunt hoc est maius esse quod est melius esse. Melior fit autem spiritus alicuius creaturae cum adhaeret creatori quam si non adhaereat, et ideo etiam maior quia melior. Qui ergo adhaeret domino unus spiritus est, sed tamen dominus non ideo fit maior quamuis fiat ille qui domino adhaeret. In ipso igitur deo cum adhaeret aequali patri filius aequalis aut spiritus sanctus patri et filio aequalis, non fit maior deus quam singuli eorum quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem siue pater siue filius siue spiritus sanctus, et perfectus deus pater et filius et spiritus sanctus, et ideo trinitas potius quam triplex.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
