# De Trinitate 6.1.17-19

Augustine, De Trinitate, 6.1.17 to 6.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/6.1.17

[12] Haec igitur omnia quae arte diuina facta sunt et unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem. Quidquid enim horum est et unum aliquid est sicut sunt naturae corporum ingeniaque animarum, et aliqua specie formatur sicut sunt figurae uel qualitates corporum ac doctrinae uel artes animarum, et ordinem aliquem petit aut tenet sicut sunt pondera uel conlocationes corporum atque amores aut delectationes animarum. Oportet igitur ut creatorem per ea quae facta sunt intellecta conspicientes trinitatem intellegamus cuius in creatura quomodo dignum est apparet uestigium. In illa enim trinitate summa origo est rerum omnium et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Itaque illa tria et a se inuicem determinari uidentur et in se infinita sunt. {Sed hic in rebus corporeis non tantum est una quantum tres simul, et plus aliquid sunt duae quam una res; ceterum in summa trinitate tantum est una quantum tres simul, nec plus aliquid sunt duae quam una, et in se infinita sunt.} Ita et singula sunt in singulis et omnia in singulis et singula in omnibus et omnia in omnibus et unum omnia. Qui uidet hoc uel ex parte uel per speculum in aenigmate gaudeat cognoscens deum et sicut deum honoret et gratias agat; qui autem non uidet tendat per pietatem ad uidendum, non per caecitatem ad calumniandum, quoniam unus est deus sed tamen trinitas. Nec confuse accipiendum est, ex quo omnia, per quem omnia, in quem omnia; nec diis multis, sed ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
