Latin
6.1.3 to 6.1.4
Augustine, De Trinitate 6.1.3-4
Not analysed yet
[II 3] Sed si non dicitur in se ipso nisi quod ad filium dicitur, id est pater uel genitor uel principium eius, si etiam gignens ei quod de se gignit consequenter principium est, quidquid autem aliud dicitur cum filio dicitur uel potius in filio, siue magnus ea magnitudine quam genuit, siue iustus ea iustitia quam genuit, siue bonus ea bonitate quam genuit, siue potens ea potentia uel uirtute quam genuit, siue sapiens ea sapientia quam genuit magnitudo autem ipsa non dicitur pater sed magnitudinis generator; filius uero sicut in se ipso dicitur filius, quod non cum patre dicitur sed ad patrem, non sic et in se ipso magnus sed cum patre cuius ipse magnitudo est; sic et sapiens cum patre dicitur cuius ipse sapientia est, sicut ille sapiens cum filio quia ea sapientia sapiens est quam genuit quidquid ergo ad se dicuntur, non dicitur alter sine altero, id est quidquid dicuntur quod substantia eorum ostendat ambo simul dicuntur. Si haec ita sunt, iam ergo nec deus est pater sine filio nec filius deus sine patre, sed ambo simul deus. Et quod dictum est: In principio erat uerbum, in patre erat uerbum intellegitur. Aut si in principio sic dictum est ac si diceretur 'ante omnia,' quod sequitur: Et uerbum erat apud deum, uerbum quidem solus filius accipitur non simul pater et filius tamquam ambo unum uerbum. Sic enim uerbum quomodo imago; non autem pater et filius simul ambo imago, sed filius solus imago patris quemadmodum et filius; non enim ambo simul filius. Quod uero adiungitur: Et uerbum erat apud deum, multum est ut sic intellegatur: uerbum, quod solus est filius, erat apud deum, quod non solus est pater sed pater et filius simul deus.