# De Trinitate 6.1.5

Augustine, De Trinitate, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/6.1.5

Sed quid mirum si in duabus quibusdam rebus longe inter se diuersis potest hoc dici? Quod enim tam diuersum quam animus et corpus? Potest tamen dici animus erat apud hominem, id est in homine, cum animus non sit corpus, homo autem animus simul et corpus sit. Vt etiam quod consequenter scriptum est: Et deus erat uerbum, sic intellegatur, uerbum quod non est pater deus erat simul cum patre. Itane ergo dicimus ut pater sit generator magnitudinis, hoc est generator uirtutis uel generator sapientiae suae, filius autem magnitudo, uirtus et sapientia; deus uero magnus, omnipotens, sapiens, ambo simul? Quomodo ergo deus de deo, lumen de lumine? Non enim simul ambo deus de deo, sed solus filius de deo, scilicet patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus filius de lumine patre. Nisi forte ad insinuandum et breuissime inculcandum quod coaeternum est patri filius ita dictum est deus de deo et lumen de lumine et si quid hoc modo dicitur, ac si diceretur, hoc quod non est filius sine patre de hoc quod non est pater sine filio, id est hoc lumen quod lumen non est sine patre de hoc lumine patre quod lumen non est sine filio, ut cum dicitur deus, quod non est filius sine patre, et de deo, quod non est pater sine filio, perfecte intellegatur quod non praecessit genitor illud quod genuit. Quod si ita est, hoc solum de eis dici non potest illud de illo quod simul ambo non sunt. Sicut uerbum de uerbo dici non potest quia non simul ambo uerbum, sed solus filius; nec imago de imagine quia non simul ambo imago; nec filius de filio quia non simul ambo filius. Secundum quod dicitur: Ego et pater unum sumus. Vnum sumus enim dictum est; quod ille, hoc et ego secundum essentiam, non secundum relatiuum.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
