# De Trinitate 6.1.6

Augustine, De Trinitate, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/6.1.6

[III 4] Et nescio utrum inueniatur in scripturis dictum 'unum sunt' quorum est diuersa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint et diuersa sentiant, non sunt unum in quantum diuersa sentiunt. Nam si iam unum essent ex eo quod homines erant, non diceret: Vt sint unum sicut et nos unum cum suos discipulos patri commendaret. At uero Paulus et Apollo quia et ambo homines et idem sentiebant: Qui plantat, inquit, et qui regat unum sunt. Cum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia non dissidens neque dissentiens significatur. Cum uero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamuis diuersis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum (quid enim tam diuersum?), nisi addatur aut subintellegatur quid unum, id est unus homo aut unum animal. Inde apostolus: Qui adhaeret meretrici, inquit, unum corpus est. Non dixit 'unum sunt' aut 'unum est,' sed addidit corpus tamquam ex duobus diuersis masculino et feminino unum corpus adiunctione compositum. Et: Qui adhaeret, inquit, domino unus spiritus est. Non dixit 'qui adhaeret domino unus est' aut 'unum sunt,' sed addidit spiritus. Diuersum enim natura spiritus hominis et spiritus dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diuersis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit dei spiritus atque perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum deo. Nec frustra, ut existimo, cum tanta in euangelio secundum Iohannem et totiens diceret dominus de ipsa unitate uel sua cum patre uel nostra inuicem nobiscum, nusquam dixit: 'Vt nos et ipsi unum' sed: Vt sint unum sicut et nos unum. Pater ergo et filius unum sunt utique secundum unitatem substantiae, et unus deus est et unus magnus et unus sapiens sicut tractatum est.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
