# De Trinitate 6.1.7-8

Augustine, De Trinitate, 6.1.7 to 6.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/6.1.7

[5] Vnde ergo maior pater? Si enim maior, magnitudine maior. Cum autem magnitudo eius filius sit, nec ille utique maior est eo qui se genuit, nec ille maior est ea magnitudine qua magnus est; ergo aequalis. Nam unde aequalis si non eo quo est cui non est aliud esse et aliud magnum esse? Aut si aeternitate pater maior est, non est aequalis filius quacumque re. Vnde enim aequalis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo quae minus aeterna est atque ita cetera. An forte in uirtute aequalis est, in sapientia uero non est aequalis? Sed quomodo est aequalis uirtus quae minus sapit? An in sapientia aequalis est, in uirtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis sapientia quae minus potens est? Restat itaque ut si in ulla re aequalis non est, non sit aequalis. At scriptura clamat: Non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Cogitur ergo quiuis aduersarius ueritatis qui modo tenetur auctoritate apostolica in qualibet uel una re aequalem deo filium confiteri. Eligat quam uoluerit. Hinc ei ostendetur in omnibus esse aequalem quae de substantia eius dicuntur. [IV 6] Si enim uirtutes quae sunt in animo humano, quamuis alio atque alio modo singulae intellegantur, nullo modo tamen separantur ab inuicem, ut quicumque fuerint aequales uerbi gratia in fortitudine, aequales sint et prudentia et iustitia et temperantia (si enim dixeris aequales esse istos fortitudine sed illum praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus prudens sit ac per hoc nec fortitudine aequales sunt quando est illius fortitudo prudentior, atque ita de ceteris uirtutibus inuenies si omnes eadem consideratione percurras; non enim de uiribus corporis agitur sed de animi fortitudine), quanto ergo magis in illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est animus humanus haec ita se habent? Humano quippe animo non hoc est esse quod est fortem esse aut prudentem aut iustum aut temperantem; potest enim esse animus et nullam istarum habere uirtutem. Deo autem hoc est esse quod est potentem esse aut iustum esse aut sapientem esse et si quid de illa simplici multiplicitate uel multiplici simplicitate dixeris quo substantia eius significetur. Quamobrem siue ita dicatur deus de deo ut et singulis hoc nomen conueniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unus deus sit (ita enim sibi cohaerent quod etiam in distantibus diuersisque substantiis fieri apostolus testis est, nam et solus dominus spiritus est et solus hominis spiritus utique spiritus est, tamen si haereat domino unus spiritus est; quanto magis ibi ubi est omnino inseparabilis atque aeterna conexio ne absurde dici uideatur quasi filius amborum cum dicitur filius dei si id quod dicitur deus non nisi de ambobus simul dicitur), siue quidquid de deo dicitur quod substantiam eius indicet non nisi de ambobus simul, immo de ipsa simul trinitate dicitur; siue ergo hoc siue illud sit quod diligentius discutiendum est, nunc unde agitur satis est uidere nullo modo filium aequalem esse patri si in aliquo scilicet quod pertinet ad significandam eius substantiam inaequalis inuenitur sicut iam ostendimus. Apostolus autem dixit aequalem. In omnibus ergo aequalis est patri filius et est unius eiusdemque substantiae.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
