Latin
7.1.15 to 7.1.16
Augustine, De Trinitate 7.1.15-16
Not analysed yet
Cum enim dicimus non eundem esse Iacob qui est Abraham, Isaac autem nec Abraham esse nec Iacob, tres esse utique fatemur, Abraham, Isaac et Iacob. Sed cum quaeritur quid tres, respondemus tres homines nomine speciali eos pluraliter appellantes; generali autem si dicamus tria animalia (homo enim sicut ueteres definierunt animal est rationale, mortale); aut sicut scripturae nostrae loqui solent, tres animas, cum a parte meliore totum appellari placet, id est ab anima, et corpus et animam quod est totus homo. Ita quippe dictum est in Aegyptum descendisse cum Iacob animas septuaginta quinque pro tot hominibus. Item cum dicimus equum tuum non eum esse qui meus est et tertium alicuius alterius nec meum esse nec tuum, fatemur tres esse, et interroganti quid tres respondemus tres equos nomine speciali, generali autem animalia tria. Itemque cum dicimus bouem non esse equum, canem uero nec bouem esse nec equum, tria quaedam dicimus; et percontantibus quid tria non iam speciali nomine dicimus tres equos aut tres boues aut tres canes quia non eadem specie continentur, sed generali, tria animalia, siue superiore genere, tres substantias uel tres creaturas uel tres naturas. Quaecumque autem plurali numero enuntiantur specialiter uno nomine etiam generaliter enuntiari possunt; non autem omnia quae generaliter nomine uno appellantur etiam specialiter appellare uno nomine possumus. Nam tres equos, quod est nomen speciale, etiam animalia tria dicimus; equum uero et bouem et canem, animalia tantum tria dicimus uel substantias, quae sunt generalia nomina, et si quid aliud de his generaliter dici potest; tres uero equos aut boues aut canes, quae specialia uocabula sunt, non ea possumus dicere. Ea quippe uno nomine quamuis pluraliter enuntiamus quae communiter habent illud quod eo nomine significatur. Abraham quippe et Isaac et Iacob commune habent id quod est homo, itaque dicuntur tres homines; equus quoque et bos et canis commune habent id quod est animal, dicuntur ergo tria animalia. Ita tres aliquas lauros, etiam tres arbores dicimus; laurum uero et myrtum et oleam, tantum tres arbores uel tres substantias aut naturas. Atque ita res lapides, etiam tria corpora; lapidem uero et lignum et ferrum, tantum tria corpora uel si quo etiam superiore generali nomine dici possunt.