# De Trinitate 8.1.18

Augustine, De Trinitate, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/8.1.18

Sed quid sit iustus unde nouimus? Dixeramus enim apostolum nos non alia causa diligere nisi quod sit iustus animus. Nouimus ergo et quid sit iustus sicut quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, nouimus ex nobis; inest enim animus nobis. Quid autem sit iustus unde nouimus si iusti non sumus? Quod si nemo nouit quid sit iustus nisi qui iustus est, nemo diligit iustum nisi iustus; non enim potest diligere quem iustum esse credit ob hoc ipsum quia iustum esse credit si quid sit iustus ignorat secundum quod superius demonstrauimus neminem diligere quod credit et non uidet nisi ex aliqua regula notitiae generalis siue specialis. Ac per hoc si non diligit iustum nisi iustus, quomodo uolet quisque iustus esse qui nondum est? Non enim uult quisquam esse quod non diligit. Vt autem sit iustus qui nondum est uolet utique iustus esse; ut autem uelit diligit iustum. Diligit ergo iustum et qui nondum iustus est. Diligere autem iustum non potest si quid sit iustus ignorat. Proinde nouit quid sit iustus etiam qui nondum est. Vbi ergo nouit? Num oculis uidit aut ullum corpus iustum uelut album aut nigrum aut quadrum aut rotundum? Quis hoc dixerit? At oculis non uidit nisi corpora; iustus autem in homine non est nisi animus, et cum homo iustus dicitur ex animo dicitur non ex corpore. Est enim quaedam pulchritudo animi iustitia qua pulchri sunt homines plerique etiam qui corpore distorti atque deformes sunt. Sicut autem animus non uidetur oculis ita nec pulchritudo eius. Vbi ergo nouit quid sit iustus qui nondum est atque ut sit diligit iustum? An signa quaedam per motum corporis emicant quibus ille aut ille homo esse iustus apparet? Sed unde nouit illa signa esse animi iusti nesciens quid omnino sit iustus? Nouit ergo.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
