Latin
8.1.27 to 8.1.29
Augustine, De Trinitate 8.1.27-29
Not analysed yet
[X 14] Quid est autem dilectio uel caritas quam tantopere scriptura diuina laudat et praedicat nisi amor boni? Amor autem alicuius amantis est, et amore aliquid amatur. Ecce tria sunt, amans et quod amatur et amor. Quid est ergo amor nisi quaedam uita duo aliqua copulans uel copulari appetens, amantem scilicet et quod amatur? Et hoc etiam in extremis carnalibusque amoribus ita est. Sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus calcata carne ascendamus ad animum. Quid amat animus in amico nisi animum? Et illic igitur tria sunt, amans et quod amatur et amor. Restat etiam hinc ascendere et superius ista quaerere quantum homini datur. Sed hic paululum requiescat intentio non ut se iam existimet inuenisse quod quaerit, sed sicut solet inueniri locus ubi quaerendum est aliquid. Nondum illud inuentum est, sed iam inuentum est ubi quaeratur. Ita hoc dixisse suffecerit ut tamquam ab articulo alicuius exordii cetera contexamus. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page