Latin
5.26 to 5.44
Augustine, De Triplici Habitaculo [Incertus] 5.26-44
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc omnia et hujusmodi multa in libro vitae plana et aperta erunt. In eadem urbe premium singulorum, omnium; et omnium, per charitatem singulorum erit. Ibi omnium bonum omnibus patebit. Ibi omnes invicem suas cogitationes cognoscent. Ibi nullus superior superbus erit, nullus inferior invidus. Quomodo enim qui omnes sicut se ipsum diliget, alicui invidere poterit, cum nemo sibi ipsi invideat? Ibi nullus melius esse vel superius concupiscet, quam erit; quia aliter esse quam quod meruit, nec esset decorum; nec aliter esse desiderabit quam quod erit; quia ita esse ut erit, pulchrum erit, non solum sibi ipsi, sed etiam universo corpori Ecclesiæ coelestis. Quomodo enin. quodlibet membrum ill corpore, si superius vel inferius ponatur quam natura constituit, monstruosum efficit corpus et turpe; sic nimirum si aliquis in regno Dei superius ordinetur, quam postulat ars et voluntas omnipotentis artilicis, turpitudinem efliciet, non solum sibimet, sed omni congregationi, in qua qui erit minimus, majorem sine dubio habebit gloriam, quam tutum habens mundi regnum, etiam si æternum esset. Vile enim valde est elementis frui, in comparatione frucndi et gaudendi ipso Deo, et visibilibus delectari et corporalibus. (a) Tanta est enim pulchritudo justitiæ, tanta jucunditas lucis æternæ, hoc est, incommutabilis veritatis et sapientiæ; ut etiamsi non liceret amplius manere in ea quam unius dici mora, propter hoc solum innumcrabiles anni hujus vitæ pleni deliciis in circumfluentia corporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est, Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11).