# De Triplici Habitaculo [Incertus] 7.29-49

Augustine, De Triplici Habitaculo [Incertus], 7.29 to 7.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-triplici-habitaculo-incertus/7.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-triplici-habitaculo-incertus/7.29

Ineffabili enim æternitate præcessit Deus mundum, non tempore. Cujus tempus ame mundum non erat. Cujus lux tenebras depellit ignorantiæ, cujus aliqua particula hæc omnia, quæ diximus, vera et certa esse cognoscimus. Eadem luce melius esse verum, quam falsum, videmus; et tamen pejus esse verum malum vel verum peccatum, quam falsum malum vel falsum peccatum; non quia verum est, sed quia malum vel peccatum est; sed ideo malum vel peccatum est, quia verum malum pel peccatum est1. Aliter enim non posset esse malum vel peccatum, nisi verum esest malum, ut falsum argentum non argentum est. Potest aliquis a veritate dicere malum vel peccatum veritatis malum; quod omnino falsum, est. Omne enim verum a veritate est, et omne verum in quantum verum, bonum cst: a vcritate igitur est verum esse, ut sit malum peccaptum, non ipsum malum vel peccatum; aliud namque est ipsum malum, aliud verum esse illud. Quamvis igitur ipsum malum bonum non est, bonum est tamen verum esse ut sit illud. Nisi enim bonum esset esse malum, nullo modo sineret Deus illud fieri. Multa quippe bona de malis Omnipotens facit, ut de adulterio hominum bonos format et facit homnes. Si autem et quadam illius lucis particula quasi per angustas rimas infusa, hæc et alia omnia quæ novimus, vera esse cognovimus; quali et quanta luce scientiæ et sapientiæ illic illustrabimur, ubi ipsum Solem veritatis facie ad faciem videbimus, id est, certa et vera sapientia præsentes. Qui enim veræ sapientiæ, veræ pulchritudini, veræ æternitati adhærebit, sapiens utique et pulcher et æternus erit. Sic enim absentia ejus dissimiles ei omnie modo facit. Cujus æternitas sine initio et sine fine est; (si enim esset tempus quando non esset, quis eum faceret?)quia ipse est solus Deus, et ante ipsum Deus alius non erat, nec est, nec erit.

---

Augustine, De Triplici Habitaculo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062f/stoa0040.stoa062f.opp-lat1.xml.
