Latin
7.50 to 7.56
Augustine, De Triplici Habitaculo [Incertus] 7.50-56
Unproofread scanNot analysed yet
Non forte se ipsum creavit, cum nihil se ipsum creat; qua enim potentia qui omnino non esset se ipsum faceret? Restat igitur quod omnino factus non est Deus. Cum ergo nullo modo Deus factus est, sine initio ante omnia erat. Quidquid enim factum eat, initium habet: et quidquid initium habet, sine dubio factum est, non ab alio nisi a Deo nan facto, sed omnia faciente. Cujus scientia sine ulla varietate cognitionis 2, et sine ullo cursu huc et illuc innumerabilem varietatem omnium creaturarum, Angelorum, hominum, stellarum, arenarum, capillorum, verborum, cogitationum, momentorum omnium, simul et semel comprehendit et intelligit. Fons igitur et origo omnis scientiæ Deus est: quem quanto plus quis bibet, tanto plus sitiet.