Latin
154 to 207
Augustine, De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus [Incertus] 154-207
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Hoc sinc palpatione credere manifestum est. INT. Ergo sicut dicitis tres personas, dicitis et tres Dens? RESP. Absit. INT. Quare? RESP. Quia in personis est distinctio, in deitate autem non est. INT. Quæ est ista distinctio? RESP. Quia Pater Patcr est, Filius Filius est, Spiritus sanctus Spiritus sancius est. INT. Per diversitatem te asseris colere Trinitatem? RESP. Personarum et nominum, nou naturæ, quia una est. INT. Certe jamdudum et haec nomina naturalia esse dixisti, et appellativa, et quæ sunt propria repcte *? RESP. Deus, et Deus, et Deus, hæc ergo triplicata distantiam non faciunt a. INT. Cum appellativis ergo naturalibus, propria non triplicantur. RESP. Nullo modo. INT. Non ergo sibi conjunguntur, Pater et Deus, aut Filius et Deus, aut Spiritus sanctus et Deus. RESP. Conjunguntur plane; ei idem Pater Deus est, et idem Filius Deus est, et idem Spiritus sanctus deitati suae absque dubio coputatur. INT. Triplicabitur deitas. RESP. Sacrilegii noxa est 1: quia sub Dco est numerus, non inter Deum. INT. Ergo nec Pater appellatur Deus, nec Filius, nee Spiritus sanctus. RESP. Et sic docemur. et iia credimus, ut nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum sua deitate privemus. INT. Quasi vero non id facis, cum dicis, Pater Dens, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, quos simul alter Deos esse concludit. RESP. Itane hoc humanæ aures audiant, ac non sputis omnes inlinient? Verumtamcn in vocabulis appellalivis, id est in personis Trinitatem accipio, deitatem autem nullo modo triplicari posse confido I; quia varietatem et discretionem in natura non invenio. INT. Quot ergo nomina credis? RESP. Relativa in personis trin. INT. Propria quot? HiSP. Jam te sæpius sustinui, pluraliter de proprio nomine conquirentem, sed proprium deitatis unum est nomen.