# De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus [Incertus] 90-153

Augustine, De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus [Incertus], 90 to 153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-unitate-sanctae-trinitatis-dialogus-incertus/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-unitate-sanctae-trinitatis-dialogus-incertus/90

Habes quid Pater, quid Filius, quid Spiritus sanctus sit. Et mox intulit, Unus est. 0 Inmen unitatis clarum! INT. Ubi est ergo Trinitas? RESP. In gignente, genito, et procedente; id est, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto, in appellativis videlicet. vel relativis nominibus. INT. Quid, in propriis nominibus, id est Deus, et Deus, et Deus, triplicatio non admittitur? RESP. Non. INT. Quare? RESP. Quia unis est, propria vocabula non triplicantur, INT. Ergo in relativis nominibus Trinitas accipitur. RESP. Ita est. INT. In quibus? RESP. In personarum videlicet et nominum discretione, Patris, et Fi!ii, et Spiritus sancti. Denique ipse Christus non ait, Ite, baptizate gentes in nomine deorum; sed, in nomine Patris, et Filii,et Spiritus sancti, ut Trinitatem doceret in relativis personarum nominibus, Dei autem nomen, quod non triplicatur, in singularitate monstraret. INT. Non ergo discurrunt propria cum appellativis? RESP. Discurrunt. INT. Ergo et connumerantur? RESP. Absit: quia si triplicaverimus, deorum inducimus pluralitatem. INT. Ergo non est Pater Deus? RESP. Deus est plane. INT. Ergo Filius non est Deus? RESP. Dens est omnino. INT. Ergo Spiritus sanctus non est Deus? RESP. Deus est absque ambiguo. INT. Vides ergo tres, audes dicere Deos? Sed, ut video, in relativis creditur vocabulis Trinitas. RESP. Et in naturalibus plane et personis, et nominibus relativis. INT. Quare Deus, et Deus, et Deus? RESP. Naturalia nomina sunt. Naturale est singulis Deus, sed proprium nomen. Non enim possumus dicere tres deos, sed dicimus Trinitatein in relativis naturae vocabulis, et personis, id est, in Patre et Filio et Spiritu sancto. Dicimus autem unitatem in Deo, et Deo, et Deo. INT. Non ergo dicitis tres personas? RESP. Dicimus. INT. Et in siugulis personis Deum, et Deum, et Deum esse creditis?

---

Augustine, De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp735/tmp735/tmp735.tmp735.opp-lat1.xml.
