# De Utilitate Credendi 10.15-23

Augustine, De Utilitate Credendi, 10.15 to 10.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/10.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/10.15

hic error non modo humanus est, sed saepe etiam homine dignissimus. quid enim? si mihi de aliquo, quem diligerem. nuntiaretur, quod sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere multis audientibus dixerit. ut etiam iurauerit se similiter uelle uiuere, idque ita mihi probaretur, ut inpudenter negarem, num reprehendendus cuipiam uiderer, si eum existimarem, cum hoc diceret, significare uoluisse sibi placere innocentiam, et ab eis, quibus hominum genus inuolueretur cupiditatibus animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, quam antea diligebam, etiamsi fortasse illi in puerorum aetatibus libertatem quandam in ludendo et cibando atque ignauum otium stultus adamasset? fac enim eum esse defunctum, postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogari a me potuisse quicquam, ut aperiret sententiam suam: essetne quisquam tam inprobus. qui mihi suscenseret, cum hominis laudarem propositum et uoluntatem per illa ipsa uerba, quae acceperam? quid? quod etiam iustus rerum existimator non dubitaret fortasse laudare opinionem ac uoluntatem meam, cum et innocentia mihi placeret et homo de homine in re dubia bene potius existimarem, cum etiam male liceret.

---

Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml.
