# De Utilitate Credendi 25.42-46

Augustine, De Utilitate Credendi, 25.42 to 25.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.42

haec dicta sunt, ut intellegeremus nos retenta fide illarum etiam rerum, quas nondum conprehendimus. a temeritate opinantium uindicari. nam qui dicunt nihil esse credendum nisi quod scimus, hi unum cauent nomen opinationis, quod fatendum est turpe ac miserrimum; sed si diligenter considerent plurimum interesse, utrum se scire quis putet, an quod nescire se intellegit. credat aliqua auctoritate commotus, profecto errores et inhumanitatis atque superbiae crimen euitabunt.

---

Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml.
