Latin
30
Augustine, De Utilitate Credendi 30
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ille haereticus —siquidem de his nobis sermo est, qui se christianos dici uolunt —quam mihi rationem adferat, quaeso te? quid est, unde me a credendo ueluti a temeritate reuocet? si nihil me credere iubet, hanc ipsam ueram religionem ullam in rebus humanis esse non credo: quam cum esse non credo, non quaero. at ille, ut opinor, quaerenti monstraturus est; ita enim scriptum est: quaerens inueniet. ad eum igitur, qui me uetat credere, non uenirem, nisi aliquid crederem. estne ulla maior dementia quam ut ei sola, quae nulla scientia subnixa est, fide displiceam, quae ad eum ipsum me sola perduxit?