# De Utilitate Credendi 31.1-19

Augustine, De Utilitate Credendi, 31.1 to 31.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/31.1

Quid? quod omnes haeretici Christo nos credere hortantur. possuntne magis sibi aduersari? in quo dupliciter urgendi sunt. primum quaerendum ab his, ubi sit ratio quam pollicebantur, ubi obiurgatio temeritatis, ubi praesumptio scientiae. si enim turpe est sine ratione cuiquam credere, quid expectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam, quo facilius tua ratione duci possim? an firmum aliquid superaedificabit ratio tua fundamento temeritatis ? secundum illos loquor, quibus credendo displicemus. nam ego credere ante rationem, cum percipiendae rationi non sis idoneus, et ipsa fide animum excolere excipiendis seminibus ueritatis non solum saluberrimum iudico, sed tale omnino, sine quo aegris animis salus redire non possit. quod illis cum deridendum et plenum temeritatis uidetur, profecto ut Christo credamus, agunt inpudenter. deinde fateor me iam Christo credidisse et in animum induxisse id esse uerum, quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione fulciatur . hoc, haeretice, principio me ducturus es? sine paululum mecum ipse considerem — quoniam Christum ipsum, quomodo adparere hominibus uoluit, qui istis etiam uulgaribus oculis uisus esse praedicatur, ego non uidi — quibus de illo crediderim, ut ad te iam tali fide praestructus accedam. nullis me uideo credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae, hos autem populos ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. cur non igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid utile praecepisse iam credidi ? tunc mihi melius expositurus es, quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te mihi hoc commendaretur esse credendum ? hoc ergo credidi, ut dixi, famae celebritate, consensione, uetustate roboratae. uos autem et tam pauci et tam turbulenti et tam noui, nemini dubium est, quin nihil dignum auctoritate praeferatis. quae igitur ista tanta dementia est?

---

Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml.
