# De Utilitate Credendi 31.20-48

Augustine, De Utilitate Credendi, 31.20 to 31.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/31.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/31.20

illis crede Christo esse credendum et a nobis disce, quid dixerit. cur? obsecro te. nam si illi deficerent nec me quidquam docere possent, multo facilius mihi persuaderem Christo non esse credendum quam de illo quicquam nisi ab iis, per quos ei credidissem, discendum. o ingentem confidentiam uel potius ineptiam! ego te doceo, quid Christus praeceperit. cui credis. quid ? si non ei crederem, num aliquid de illo me docere posses ? sed oportet, inquit, ut credas. num uobis eum commendantibus ? non, inquit; nam nos illos, qui ei credunt, ratione ducimus. cur igitur illi credam? quia fama fundata est. utrum per uos, an per alios ? per alios, inquit. illis ergo credam, ut tu me doceas ? deberem fortasse, nisi me hoc illi praecipue monerent, ut omnino ad te non accederem; dicunt enim perniciosas uos habere doctrinas. respondebis: mentiuntur. quomodo igitur eis de Christo credam, quem non uiderunt, de te non credam, quem nolunt uidere? scriptis, ait, crede. at scriptura omnis, si noua et inaudita proferatur uel commendetur a paucis nulla confirmante ratione non ei, sed illis, qui eam proferunt, creditur. quamobrem scripturas istas si uos profertis, tam pauci et incogniti, non libet credere. simul etiam contra promissum facitis fidem potius imperando quam reddendo rationem. rursus me ad multitudinem famamque reuocabis. cohibe tandem pertinaciam et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem et mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram et quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem. tu uero in latebras tuas redi nec quicquam insidiare sub nomine ueritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem ipse concedis.

---

Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml.
