# De Utilitate Credendi 34.1-21

Augustine, De Utilitate Credendi, 34.1 to 34.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/34.1

Haec est, crede, saluberrima auctoritas haec prius mentis nostrae a terrena inhabitatione suspensio, haec in uerum deum ab huius mundi amore conuersio. sola est auctoritas, quae commouet stultos, ut ad sapientiam festinent. quamdiu intellegere sincera non possumus, auctoritate quidem decipi miserum est; sed certe miserius non moueri. si enim dei prouidentia non praesidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum. sin uero et species rerum omnium, quam profecto ex aliquo uerissimae pulchritudinis fonte manare credendum est, et interior nescio qua conscientia deum quaerendum deoque seruiendum meliores quosque animos quasi publice priuatimque cohortatur: non est desperandum ab eodem ipso deo auctoritatem aliquam constitutam, quo uelut gradu certo innitentes adtollamur in deum. haec autem seposita ratione, quam sinceram intellegere, ut saepe diximus, difficillimum stultis est, dupliciter nos mouet: partim miraculis. partim sequentium multitudine. nihil horum est necessarium sapienti, quis negat? sed id nunc agitur, ut sapientes esse possimus, id est inhaerere ueritati: quod profecto sordidus animus non potest. sunt autem sordes animi. ut breui explicem. amor quarumlibet rerum praeter animum et deum; a quibus sordibus quanto est quisque purgatior, tanto uerum facilius intuetur. uerum igitur uidere uelle, ut animum purges, cum ideo purgetur, ut uideas, peruersum certe atque praeposterum est. homini ergo non ualenti uerum intueri, ut ad id fiat idoneus purgarique se sinat, auctoritas praesto est: quam, ut paulo ante dixi. partim miraculis, partim multitudine ualere nemo ambigit. miraculum uoco quicquid arduum aut insolitum supra spem uel facultatem mirantis adparet. in quo genere nihil est populis aptius et omnino stultis hominibus quam id, quod sensibus admouetur. sed rursus haec in duo diuiduntur: quaedam enim sunt. quae solam faciunt admirationem, quaedam uero magnam etiam gratiam beneuolentiamque conciliant.

---

Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml.
