# De Utilitate Credendi 34.22-35

Augustine, De Utilitate Credendi, 34.22 to 34.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/34.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/34.22

nam si quis uolantem hominem cernat, cum ea res nihil spectatori. adferat commodi praeter ipsum spectaculum, miratur tantummodo. si quis autem graui et desperato morbo adfectus mox, ut iussum fuerit, conualescat, admirationem sanitatis suae sanantis etiam caritate superabit. talia facta sunt illo tempore, quo deus in uero homine, quantum sat erat, hominibus adparebat: sanati languidi, mundati leprosi; incessus claudis, caecis uisus, surdis auditus est redditus. homines illius temporis aquam in uinum conuersam, saturata quinque milia quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos resurgentes uiderunt: ita quaedam corpori manifestiore beneficio, quaedam uero menti occultiore signo, et omnia hominibus maiestatis testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium diuina commouebat auctoritas. cur, inquis, ista modo non fiunt? quia non mouerent, nisi mira essent; at si solita essent, mira non essent. nam diei et noctis uices et constantissimum ordinem rerum caelestium, annorum quadrifariam conuersionem, decidentes redeuntesque frondes arboribus, infinitam uim seminum, pulchritudinem lucis, colorum, sonorum. odorum saporumque uarietates da qui primum uideat atque sentiat, cum quo tamen loqui possimus, hebescit obruiturque miraculis; nos uero haec omnia non cognoscendi facilitate — quid enim causis horum obscurius? — sed certe sentiendi adsiduitate contemnimus. facta sunt igitur illa oportunissime, ut his multitudine credentium congregata atque propagata in ipsos mores utilis conuerteretur auctoritas.

---

Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml.
