# De Utilitate Credendi 36.16-24

Augustine, De Utilitate Credendi, 36.16 to 36.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/36.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/36.16

quae si mihi concedis — non enim aliter de deo sentiendum est —, omnia illorum machinamenta subuersa sunt. illud uero quomodo sit. ut nec deus malum genuerit aut fecerit nec ulla sit fueritue umquam natura atque substantia, quam non deus aut genuerit aut fecerit, et tamen a malo nos liberet tam necessariis rationibus adprobatur, ut dubitari omnino non possit, praesertim tibi atque talibus, si tamen bono ingenio pietas et pax quaedam mentis accedat, sine qua de tantis rebus nihil prorsus intellegi potest. et non hic fama de fumo est et nescio qua fabella Persica. cui satis est aurem adcommodare et animum non subtilem, sed plane puerilem. longe omnino, longe se aliter, non ut Manichaei desipiunt, ueritas habet. sed quoniam sermo iste noster multum processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus: in quo memineris uolo nondum me Manichaeos coepisse refellere et illas nugas nondum inuasisse neque de ipsa catholica magnum aliquid aperuisse, sed uoluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam opinionem de ueris christianis malitiose aut inperite nobis insinuatam et erigere ad magna quaedam et diuina discenda. quare hoc uolumen ita sese habeat; placatiore autem animo tuo facto ero fortasse in ceteris promptior amen.

---

Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml.
