Latin
Adsonis Monachi Ad Gerbergam Reginam, Uxorem Ludovici Ultramarini Regis Franc
Augustine, De Vera Et Falsa Poenitentia Ad Christum Devotam 2
Unproofread scanNot analysed yet
«Ex quo, Domina Mater, misericordiæ vestræ germen promerui, semper vobis in omnibus fibelis fui, tanquam proprius servus. lude quamvis melignæ sint apud Dominum preces orationis meæ, tamen pro vobis et pro seniore vestro Domino Rege, necnon et pro filiorum vestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut vobis et culmen Imperii in hac vita dignetur conservare, etvos faciat in calis post hanc vitam secum feliciter regnare. Quoniam si Dominus vobis prosperitatem dederit et filiis vitam longiorem, scimus indubitanter el credimus Ecclesiam Dei exaltandam, et nostræ religionis urdincm magis ac magis multiplicandum. Hoc ego fidelis vester op to, et valde desidero: qui si potuissem vobis totum regnum acquirere, libentissime fecissem. Sed quia illud facere non valeo, pro salute vestra filiorumque vestrorum Dominum exorabo, ut gratia ejus in operibus vestris semper vos preveniat, et gloria illius pie et misericorditer subsequatur; ut divinis intenta mandatis, possitis adimplere bona quae desideratis, undc corona vobis detur regni cailestis. Igittir quia pium studium habetis Scripturas audire, et frequenter loqui de nostro Redemptore, sive etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate ejus et gencratione; sicut mihi servo vestro dignata estis præcipere, volui ahqua vobis scribere, et de Antichristo ex parte certam reddere: quamvis non indigeatis a me hec audire, quæ apud vos habetis prudentissimum pastorem Domnum Roriconem (episcopum Laudunensem) clarissimum speculum totius sapientiæ atque eloquentiæ, hac valde nostra atate. »