# De Vera Religione Liber Unus 12.23

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/12.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/12.23

Hoc autem pacto vita carnalis et terrena efficitur, et ob hoc etiam caro et terra nominatur; et quamdiu ita est, regnum Dei non possidebit, et eriphur ci qnod amat. Id enim amat quod ct minus est quam vita, quia corpus est; et propter ipsum peccatum, quod amatur fit corruptibile, ut fluendo descrat amatorem suum, quia et ille hoc amando descruit Deum. Pr.ccepta enim cjus neglexit dicentis: Hoc manduca, et hoc noli (Gen. II, 16, 17). Trahitur ergo ad pocnas: quia diligendo inferiora, in egestate voluptatum suarum et in doloribus apud inferos ordinatur. Quid cst enim dolor, qui dicitur corporis, nisi corruptio repentina salutis ejus rei quam male utendo anima corruptioni obnoxiavit'? Quid autem dolor, qui dicitur animi, nisi carere mutabiiibus rebus, quibus fruebatur, nut frui se posse speraverat? Et boc est totum quod dicitur malum, id est, peccatum, et pœna peccati.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
