Latin
Chapter 16
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 16.52
Unproofread scanNot analysed yet
Tota itaque vita ejus in terris, per hominem qucm suscipcre dignatus cst, disciplina morum fuit. Resurrectio vero ejus a mortuis, nibil hominis perire naturæ, cum omnia salva sunt Deo, satis indicavit, ct quemadmodum cuncta serviant Creatori suo, sivc ad vindictam peccatorum, sive ad hominis libcralionem, quamque facile corpus animæ serviat, cum ipsa subjicitur Deo. Quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod Geri nunquam potest; sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum et vindictam potuit. Et haec est disciplina naturalis (b), Christianis minus intelligentibus plens fide diona; in telligentibus autem omni errore purgata.