Latin
Chapter 175
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 175.70
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen quanquam in hac rerum extremilate miseri jaceant, ut vitia sua sibi dominari patiantur, vel tibidine, vel superbia, vel curiositate damnati, vel duobus borum, vel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio vitæ humanæ, licet eis congredi et vincere, si prius credant quod intelligere nondum valent, et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut divinitus dictum est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi (I Joan. II, 16). Hoc modo tria illa sunt notata -nam concupiscentia carnis, voluptatis infimæ amatores significat; concupiscentia oculorum,curiosos; ambitio sæculi, superbos.