# De Vera Religione Liber Unus 175.70

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/175.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/175.70

Verumtamen quanquam in hac rerum extremilate miseri jaceant, ut vitia sua sibi dominari patiantur, vel tibidine, vel superbia, vel curiositate damnati, vel duobus borum, vel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio vitæ humanæ, licet eis congredi et vincere, si prius credant quod intelligere nondum valent, et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut divinitus dictum est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi (I Joan. II, 16). Hoc modo tria illa sunt notata - nam concupiscentia carnis, voluptatis infimæ amatores significat; concupiscentia oculorum,curiosos; ambitio sæculi, superbos.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
